CERVA Amorum

CERVA Amorum
CERVA Amorum
uxor viro suo grata et accepta, Salomoni dicitur Proverb. c. 5. v. 19. Nempe in pilis et toto filo corporis aliquid habent cervi, hinnuli, ibices, quod mire placet: unde non solum istiusmodi feras alere summô studiô; sed et lavare et pectere, et sertis ornare aut torquibus monilibusque, olim in more fuit, vide
Virgilium de cervo Sylviae Aen. l. 7. Ovidium de cervo Cypatissi, Metam. l. 10. Fab. 3. Silium Italicum de cerva Capuana, l. 12. Theocritum de hinnulis Cyclopis Idyll. 11. etc. Plura vero hanc in rem apud Bochartum, Hierozoici Part. prior. l. 3. c. 18. ut et hîc infra, in voce Cervus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CERVA Aurorae — Hebr. Gap desc: Hebrew, in titulô Psalmi 22. Praecentori super cervam Aurorae, nonnullis Magistrorum veterum est Stella matutina, sue Lucifer; aliis Esthera; quibusdam Synagoga Israelis: Aben Ezra asserit id esse initium Poematis amatoriô stylô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTA — i. e. Sponsa rite deducta, Hebraeis Gap desc: Hebrew, neque ante dicebatur, tametsi ex sponsalibus plane matrimonium esset satis contractum initumque: Sponsum appellabant Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, Sponsam. Gap desc: Hebrew et Gap desc …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”